- ONESICRITUS
- ONESICRITUSquibusdam Aegineta, Diogenis Cynici sectator, in Alexandri comitatu fuit, qui ab eo ad Indiae sophistas missus erat: atque ex iis etiam collocutus est cum Calano, nobili philosopho; qui postea in Persiam usque Alexandrum est sectus, ac spectantibus, Macedonibus et Persis spontaneô ultimum diem vivicomburiô clausit. Auctor Strabo l. 15. quô res Indicas persequitur. Meminêre Onesicriti praeter Strabonem, qui multa imprimis ex eo refert, etiam Plut. in Alex. (ubi et legas,fuisse philosophum ex Diogenis Cynici contubernio) Agellius l. 9. c. 4. et Qu. Curtis l 9. c. 10. Ad haec ita Lucian. de Longaevis; Ὀνησίκριτος ὁ τὰ περὶ Ἀλεξάνδρου συγτράψας. Item Aelian. l. 16. de Anim. c. 30. ubi vocatur Ὀνησίκριτος ὁ Ἀςτυπαλαῖος. Mentionem quoque eius idem Aelian. facit l. 17. eiusdem operis, c. 6. Item Io. Tzetzes Chil. 3. Hist. 112. Et qui antiquâ magis fide est, Arrian. l. 6. ubi haec legas: Τῆς δὲ αὐτοῦ νεὼς κυβερνήτης Ὀνησίκριτος, ὃς εν τῇ ξυγτραφῇ, ἥν τι α ὑπὲρ Ἀλεξάνδρου ξυνέγραφε, καὶ τοῦτο ἐψεύσατο, ναύαρχον ἑαυτὸν εἶναι γράψας, χυβερνήτην ὄντα. Sed non in eo solum fefellit, nam in multis eius fides suspecta fuit. Neque tamen vulgaris navis guberator fuit, sed regiae, quod ipse agnoscit Arrian. l. 7. ubi vocatur κυβερνήτης τῆς νεὼς τῆς βασιλικῆς. De stylo eius ita censet Suidas, Xenophontem sibi imitandum proposuisse,sed elegantiam eius assequi mimine potuisse. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 1. c. 10. etc. cui seu Aeginensis seu Astypalaeensis fuit, de Sectis Philos. c. 17. §. 5. Alexandri M. res fabulose scripsit, ut docet A. Gellius l. 9. c. 4. de facibus librorum venalium. Brundusii sibi oblatis, loquens: Frant autem isti omnes libri Graeci miraculorum fabularumque pleni: res inauditae, incredulae; Scriptores veteres non parvae auctoritatis, Ariosteas Proconnesius, et Isigorus Nicaeensis, et Ctesius et ONesicritus et Polystephanus et Hegesias, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.